monumenta.ch > Ambrosius > sectio 48

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, 9, 48
Liquet igitur etiam secundum scripturam divinam, quae antiquior est, sapientiam sine iustitia esse non posse; quia ubi una earum virtutum, ibi utraque est. Daniel quoque quam sapienter alta interrogatione fraudulentae accusationis deprehendit mendacium, ut calumniatorum sibi responsio non conveniret! Prudentiae igitur fuit vocis suae testimonio reos prodere: iustitiae quoque, nocentes supplicio dare, innocentem subducere .